monumenta.ch > Cassiodorus > 12
Cassiodorus, Historia Gothorum, XI.De Dicenei Boroistae ad Gothos adventu, qui eos omnem philosophiam docuit; deque eius summa apud Gothos auctoritate. Item de Comosico Dicenei successore. <<<     >>> XIII.De Dorpaneo Gothorum rege, et variis eorum contra Romanos sub Domitiano imp. praeliis et victoriis.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XII.De Corillo Gothorum rege. Item descriptio Daciae antiquae. Item descriptio Danubii.

1 Et hoc rebus excedente humanis, Corillus rex Gothorum in regnum conscendit, et per 40 annos in Dacia suis gentibus imperavit. Daciam dico antiquam, quam nunc Gepidarum populi possidere noscuntur. Quae patria in conspectu Moesiae trans Danubium corona montium cingitur: duos tantum habens accessus, unum per Bontas, alterum per Tabas.
2 Hanc Gothicam, quam Daciam appellavere maiores, quae nunc, ut diximus, Gepidia dicitur, tunc ab oriente Roxolani, ab occasu Tamazites, a septentrione Sarmatae et Bastarnae, a meridie amnis Danubii fluenta terminant. Tamazites [A., Taziges] a Roxolanis alveo tantum fluvii segregantur. Sed quia Danubii mentio facta est, non ab resiudico pauca de tali amne egregia indicare.
3 Nam hic in Alemanicis arvis exoriens, sexaginta habet a fonte suo flumina usque ad ostia in Pontum vergentia, per mille ducentorum passuum millia hinc inde suscipiens flumina in modum spinae, quae costas ut cratem intexunt; omnino amplissimus est, qui in lingua Bessorum Ister vocatur, ducentis tantum pedibus in altum aquam alveo habet profundam. Hic etenim amnis inter caetera flumina immanis, omnes superat, praeter Nilum.
4 Haec de Danubio dixisse sufficiat. Ad propositum vero, unde nos digressi sumus, adiuvante Domino, redeamus.
Cassiodorus HOME